# Amoenitates exoticae 330

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, ROMTISPITIM PALATII FERSEPOLTTAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/330

Projecturae, quas in boreali & australi latere satis inordinatas, nec ubique paris altitudinis conspicimus, plures successivè conditores arguunt, per quos basis haec subindè novis aucta progressibus in majorem molem excreverit. Longitudo, quae ab Oriente in Occidentem, id est, à monte ad campestrem terminum, protenditur, passus meos habet rotundo numero 570, latitudo maxima, quae à borea vergit in meridiem, passus quadringentos. Murus, sive paries, qui ubique perpendicularis est, altitudinem obtinet orgyiarum sex, plurium vel pauciorum, i. e. ubique non eandem, eò quod solum ad boreale latus sit magis acclivum, declive circa occidentale & australe. Structura parietum priscam exprimit Operis magnificentiam, saxa ubique praebens marmorea atra, vel in coeruleum atricantia; qualibus passim & ipsa area sive pavimentum sternitur. Saxa ad assem quadrata sunt, externâ facie nitidè polita. Eorum jure mireris insolitam magnitudinem: quoniam minima duas & tres, cetera quatuor, quinque & plures passus in omni dimensione exhibent. Scribunt, ex ipso solo, sive rupe, quae structuram bajulat, deprompta esse, non aliunde transvecta; qui sanè labor mortalium viribus fuisset superior. Triplex hujus theatri latus (nam quartum mons constituit) tot seculorum tempestatibus vix temeratum est tantopere, ne, velut nuper structum sit, nitore parum amisso, glaberrimam referat superficiem. Facies borealis furtivas manus passa, multos lapides angulares in fastigio amiserat, prius, quod avehi ob magnitudinem integri non possent, in quatuor partes, magno, ob duritiem, labore divisos; prout plures semi divisi & derelicti ostendunt. §. III. Facies meridionalis, non procul ab occidentali termino, quatuor circiter ab humo orgyjis, Inscriptionem exhibet, expressam characteribus peregrinis, formam habentibus cuneolorum; quales (praeterquam in conclavibus ipsius palatii) nullibi terrarum reperiuntur, neque à quoquam mortalium hactenus possunt intelligi: cum & ipsa lingua, qualis sit, ignoretur; & an simplices literas, prout Europaeorum, an syllabarum sonos, ut Japonensium ductûs, an integras res, exemplo Sinensium, exprimant, incertum sit. Ego postremum auguror, & cuneolos, pro diverso positu & compositione, aliam atque aliam denotare rem; adeoque parum referre, quo idiomate lectio investigetur.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
