Latin
ROMTISPITIM PALATII FERSEPOLTTAN
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 331
Unproofread scanNot analysed yet
Paucitas cuneorum in uno charactere, cum Sinensium virgulae saepè multò plures sint, nihil me ab hâc sententiâ dimovet; Tantâ enim hîc non opus est in rebus exprimendis copiâ cuneorum, quantâ in Sinensium scripturâ virgularum opus est; cùm virgulae Sinenses caudâ &capite careant, vel si ob καλογραφιαν habeant, carere tamen sine detrimento sensûs possint, adeoque in uno situ saltem unam significationem inferant; nostri verò cuneoli in eodem positu, si invertantur, duas insinuare valeant significationes, adeoque minori apparatu &compendio res suas describere. Characteres, quòd nullibi praeterea reperiantur, Palatio Istacheriano proprii ac domestici dicendi sunt, quibus perquam curiose venustissimèque insculptis (non exsculptis) structuras in ipsâ theatri areâ existentes, videlicet portas, fenestras, statuas, parietes illustrare, conditori placuit. Narrant foveas characterum auro impletas fuisse, sed quod hostiles manus sequiorum temporum expunxerint. Aureum sanè conlorem in nonnullis characteribus superioris areae observavi; an obryzi reliquias, an deaurationis saltem, non dixerim. Characterem à Zerdusto inventum esse, ne credas vulgo! coaevus est palatio, &in primâ marmorum constructione incisus.