# Amoenitates exoticae 332

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, ROMTISPITIM PALATII FERSEPOLTTAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/332
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/332

Biblia quae à Zerdusto accepit Darius Hystashis, atque in hâc arce suâ asservavit, descripta fuerunt veteri ejus seculi linguâ & charactere Persico, quo hodierni Gabri, sive veteris religionis asseclae, etiamnum utuntur, sed plurimùm immutato & ad Arabicae scriptionis genium accommodato. Inscriptio, de quâ loquor, lapidem occupat decem passus longum, tres circiter latum, longitudine suâ non in perpendiculum, sed horizontaliter insertum. Videtur autem non marmoreus, sed substantiae mollioris esse, quia passim characteres amiseInscriptionis quadruplex rat injuriâ temporis exesos. quasi tabula spectatur, intergerinis virgulis divisa; quarum unaquaeque lineis absolvitur viginti quatuor; characteres tanti sunt, ut pollicarem longitudinem videantur excedere. Ego ex tabulis illam hîc exhibeo, quae latus claudit sinistrum, & legentis dextrae opponitur: sive prima, sive postrema dicenda sit. Ab hâc descriptionem auspicatus sum, quòd mola, sive theologus, quem in vico exploraveram, dixisset mihi: Scripturam hanc aequivalerecharacteri Hebraico; quem à sinistrâ oriendum esse ducebam. Verùm, unius descriptio tam longam mihi facessebat operam (ob loci altitudinem & solares radios permolestam) ut parum abesset, quin à ceteris abstinere coactus fuerim. Videntur autem reliquarum characteres à praesentibus quadantenus variare, & qui in praesenti tabulâ sursum spectant, in illis eum occurrerent, vel deorsum vel ad latera inversi. Venustatem literarum supinus chalcographus meus non est assecutus: omisit etiam decens spatium, quod characteres ubique distinguebat: quo nomine INSCRIPTIO PERSEPOLITANA

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
