# Amoenitates exoticae 334-2

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, PALATII PERSEPOLI IANVI RUDERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/334-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/334-2

PALATII PERSEPOLI IANVI RUDERA bus omnino, quatuorve, rarò pluribus absolverentur. Quibus accedit anaglyptarum sculptura ubique elegans variorum emblematum & historiarum, de rebus aeque sacris ac profanis; In quam vero venustatis partem cum non aequè potuisset temporum malitia dentes exerere, quòd marmor esset omni silice durius, accidit non multis retro annis, ut quidam archisatrapa Sjirasensis, homo perditus & cum Herost. aeternùm tacendus, missis latomis, plerasque figuras deturparet, praesertim personarum facies, manus & quicquid maximum redoleret artificium: ita, cui hostes & tot seculorum injuriae pepercerant, abolere malitiosè conatus.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
