# Amoenitates exoticae 334

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, VVMTTEE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/334

Gradus concolori parietibus marmori, plerumque uni saxo duodecim, incisi sunt; longitudinem obtinentes passuum octo, latitudinem sesquipedalem, altitudinem vix ampliùs palmarem; eo proinde situ gaudent, ut equitando etiam penetrare in aream commodè liceat. Area horizontaliter expansa ac aequalis est; nisi quòd caementa ex collapsis aedibus, tum ex monte transmissa sabula & pulveres, circa objecta projectorum ruderum accumulata, inaequalitatem pariant. Aedificia sustinuit plura ac splendidissima; quae adeo nunc diruta ac prostrata jacent, ne connexionem, lacunaria, altitudinem, imò vix numerum agnoveris. Rudera nondum pessundata, antiqui splendoris, monarchiae & priscorum temporum fastûs, documenta praebent luculenta. Magnificentiae major pars consistit in multitudine praegrandium, tum columnarum, quae sustinuisse lacunaria videntur, tum portarum, quae aedificia clauserant: quarum illae ex marmore plerumque albo, hae ex obscurè rubido, utraeque durissimo & perpolito, fabricatae sunt: saxis ad structuram selectis ita magnis, ut quantaecunque columnae vel portae fuerint, tri

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
