# Amoenitates exoticae 336

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, PALATII PERSEPOLI IANVI RUDERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/336
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/336

Haec quatuor absolvitur parietibus, vel, si ita vocare licet, Statuis, totidemque Columnis; quarum omnium haec est disposito: Opus duae ordiuntur Statuae marmoreae albicantes, vagis quibusdam venulis variegatae, latitudine suâ à scalis ad montem, sive ab occasu in orientem, extensae, spatio disjunctae passuum saltem quinque. Quas in eâdem lineâ ex brevi inter vallo sequuntur subdiales columnae quatuor, pariter marmoreae, in quadratum dispositae, ex quibus duae posteriores desiderantur, pridem collapsae. Columnas rursus excipiunt duo parietes, sive Statuae, substantiâ, magnitudine, formâ, positu prioribus similes & ab iis triginta passus remotae. Statuarum gigantea prorsus structura est; cum enim crassitiem obtineant duorum, latitudinem octo, altitudinem circiter quatuordecim vel ampliùs passuum, ex pluribus tamen quàm duobus saxis constructae non sunt; ita verò affabre, ne eorum appareat commissura. Interiora latera singulas exhibent monstrosae formae & magnitudinis belluas, corpore quasi dimidio prominentes, eo situ, ut basi parietum insistendo totam statuarum latitudinem impleant, & in priori ordine scalas, sive occidentem, in posteriori montem, sive austrum, respiciant. Priores belluae invicem figurâ similes sunt; verùm quòd capite mutilatae sint, agnosei non satis possunt, an Camelo-leonem, vel aliud bruti monstrum referant: ornatus utrique idem est, & plurimus ex rosis & coralliorum globulis. Posteriores duae alatis dorsis gryphi aemulantur figuram; facies tamen barbata & humanae similis est, malitiosam populatoris manum passa. Ulteriorem descriptionem supplebit apposita effigies, quanquàm ruditer sculpta, in qua effigiem saltem unicam tum ex columnis, tum ex duplici beluarum genere stitisse, sufficere nobis visum est.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
