# Amoenitates exoticae 340

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, PALATII PERSEPOLI IANVI RUDERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/340

Projectura hunc ambitum (sive unum, sive duplicem) interrumpens, in exteriori scalarum facie, utrinque duplicem quoque sistit iconum seriem, in imâ, praeter plantas Aloae vel Cinarae Indicae similes, leonem cum tauro luctantem, in superiori Cupressos, vasis Adoneis insitas. Saxum, (quod podii frontem clauserat, & totius frontispicii centrum constituit) passus octo longum, sex latum, ex pariete dilapsum & inversum jacet, sculpturas suas hoc positu abscondens. Adumbrationem ambitûs hujus tentavi, sed penicillo, quàm par erat, fugaciori & ad omnia non satis attento. Eam magis deturpavit chalcographus, dum particulatim pictam, me absente sculperet, in iconum proportione non minùs, quàm in ordine & locatione hallucinatus, nec integram assecutus quidem, quòd delinearat in formâ minori. Qualiscunque sit, apponendum tamen duxi, ut supersederem prolixae descriptioni, tersiorem daturus loco alio. Aream conscendens, scenam video splendida praebentem fulcra Imperatorii quondam, uti videtur, conclavis: Columnas videlicet septendecim, ex septuaginta duobus, quantum ex ordine & vestigiis colligo, superstites; ceterae lapsu comminutae disjectaeque pavimentum operiunt. Videntur autem dispositae fuisse in quatuor classes; singulas muro olim discretas atro marmoreo, cujus quaedam saxa prominent pene orgyiam alta, longa passus sex, crassa unicum. Columnae vel earum bales & vestigia intervallo disjuneta sunt novem passuum, innixa quadris, quibus solum sternitur, marmoreis, sex passus in utraque dimensione referentibus.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
