Latin
PALATII PERSEPOLI IANVI RUDERA
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 345
Unproofread scanNot analysed yet
Tota haec structura circiter quadraginta in longum latumque extensa est passibus, &,vestigiis si credimus, in plures olim divisa fuit cameras: quarum interior haud vitiata exhibet rudera spectatissima videlicet omnes portas, fenestras, &ad harum similitudinem caelata quaedam marmora. Ex ceteris, quicquid ad orientem steterat, id omne unà cum theatri muro prostratum sabulisque sepultum jacet; Ad occidentem, unius portae postes adsunt, situ inclinantes, quasi nondum fuerint erectae, vel ex perpendiculo recesserint; ad septentrionem exigua prominent muri vestigia. juxta theatri marginem. Latus australe duas refert in fine theatri statuas quadratas, situ respondentes interioris camerae parietibus: quarum quae ad laevam spectatur, semidiruta est; altera verò altitudinem conservat integram sex pene orgyiarum, in fastigio tribus insignita tabuiis Inscriptionum. Interior camera aream claudit sedecim passus latam longamque, sed cumulo obrutam ingenti sphaericae figurae; an totus ex ruinis &caementis constet; an intus foveat fornicem balneariam, quod volebat plebejus ductor? me latet: aqualium sane cuniculorum in hoc theatro non deerant vestigia. Parietes ejus, tam orientalem quam occidentalem, utrinque procurrisse ad fines theatri, &intergerinos constituisse aliarum camerarum, id equidem collocatae in eodem situ portae ac marmora remotiora, luculenter patefaciunt. Marmorum situm &numerum vide sis in Ichnographiae generalis figura IV, in qua litera (a) denotat portas, (b) fenestras, c) in fenestrarum speciem excurata marmora. Portae palmarium structurae huic decus sunt; altitudo earum quatuor videtur transcendere orgyias: quanquam, quod mireris, ex tribus tantum saxis, videlicet, duobus postibus &superliminari uno fabrefactae sint; Postium latitudo trium est passuum, crassities duorum, distantia proportione altitudinis anguitior &vix trium passuum. Media saltem Porta, quam paries australis obtinet, largiùs multò patet, postibus etiam latioribus crassioribusque donata. Reliqua marmora longè inter praedictam altitudinem subsistunt, &saltem ex unico saxo fabrefacta sunt.