# Amoenitates exoticae 345

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, PALATII PERSEPOLI IANVI RUDERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/345

Tota haec structura circiter quadraginta in longum latumque extensa est passibus, &, vestigiis si credimus, in plures olim divisa fuit cameras: quarum interior haud vitiata exhibet rudera spectatissima videlicet omnes portas, fenestras, & ad harum similitudinem caelata quaedam marmora. Ex ceteris, quicquid ad orientem steterat, id omne unà cum theatri muro prostratum sabulisque sepultum jacet; Ad occidentem, unius portae postes adsunt, situ inclinantes, quasi nondum fuerint erectae, vel ex perpendiculo recesserint; ad septentrionem exigua prominent muri vestigia. juxta theatri marginem. Latus australe duas refert in fine theatri statuas quadratas, situ respondentes interioris camerae parietibus: quarum quae ad laevam spectatur, semidiruta est; altera verò altitudinem conservat integram sex pene orgyiarum, in fastigio tribus insignita tabuiis Inscriptionum. Interior camera aream claudit sedecim passus latam longamque, sed cumulo obrutam ingenti sphaericae figurae; an totus ex ruinis & caementis constet; an intus foveat fornicem balneariam, quod volebat plebejus ductor? me latet: aqualium sane cuniculorum in hoc theatro non deerant vestigia. Parietes ejus, tam orientalem quam occidentalem, utrinque procurrisse ad fines theatri, & intergerinos constituisse aliarum camerarum, id equidem collocatae in eodem situ portae ac marmora remotiora, luculenter patefaciunt. Marmorum situm & numerum vide sis in Ichnographiae generalis figura IV, in qua litera (a) denotat portas, (b) fenestras, c) in fenestrarum speciem excurata marmora. Portae palmarium structurae huic decus sunt; altitudo earum quatuor videtur transcendere orgyias: quanquam, quod mireris, ex tribus tantum saxis, videlicet, duobus postibus & superliminari uno fabrefactae sint; Postium latitudo trium est passuum, crassities duorum, distantia proportione altitudinis anguitior & vix trium passuum. Media saltem Porta, quam paries australis obtinet, largiùs multò patet, postibus etiam latioribus crassioribusque donata. Reliqua marmora longè inter praedictam altitudinem subsistunt, & saltem ex unico saxo fabrefacta sunt.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
