# Amoenitates exoticae 35

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/35

supremum; utrinque ad parietem Praefectus, cum ceteris à Senatu delegatis, decenti seriè consident. Astrologi summae domûs pavimentum (pro ut aedium plana structura est) ascendunt, ut directis in coelum dioptris, stellarum distantias metiantur, & influxuum rationes subducant accuratissimas. Mire calculationum fumis se macerant hi artifices; quia praeter septem visibiles Planetas, in Zodiaco ingenii sui rotantur octo insuper Planetae invisibiles, quos linguâ Tartaricâ, sive Turcicâ (inventori vernaculâ) vocant Sekkis Jalduus. Hos infaustos mortalium generi esse, &, si conspirent, exitiosos asserunt; velocique adeo cursu gaudere, ut alii uno circiter die naturali citiùs, tardiùs alii, motum proprium absolvant. Ex quâ celeritate, quot aspectuum & influentiarum varietates, atque inde calculantibus difficultates enasci possint, quis non intelligit? Existentiam neganti mihi dixerunt Astrologi: ipsum Ptolomaeum earum fecisse mentionem, motus & virtutes tamen siluisse. Post semihorae impeniam descendens in Conielsum Magus? 7 triginta minutis auspicatissimum Regiae Coronationi tempus orsurum, indicat. Quo auditô, mittuntur illico, qui spiritualium id temporis Antistitem Sjeich el Istàm accersant, cujus erat Coronationis defungi ceremoniis: tum, qui Civitatis Directorem Wasur, & ceteros pariter invitent demorantes in metropoli Principes, quorum praesentiâ Actum decorari decebat.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
