# Amoenitates exoticae 350

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, PALATII PERSEPOLI IANVI RUDERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/350
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/350

In aream scalis ascenditur semidirutis, à septentrionali late re quidem gradibus paucis, ab australi gradibus fere quadraginta, ex solidâ quoque rupe efformatis. Areola haec quinquaginta circiter passus in longum, pauciores in latum extensa, saltem rudera exhibet rariora, sed ex quibus mihi in proclivi fuit, conclavium distinctiones, sive numerum, & remotis alicubi impedimentis, vestigia cognoscere columnarum triginta sex, quibus innixa lacunaria fuerant; adeoque prisci aedificii Ichnographiam fingere; quam hic pro descriptionis compendio in Sciagraphia universali appono. In eâ orbiculi columellarum locum, punctatae lineae per medium conclave & secus parietem ductae incilium vestigia, cetera portas & statuas denotant. Ornatus saxis plerisque hastati viri sunt: in uno observavi episcopum cum duobus pedisequis, primo qui umbraculum, altero qui lituum episcopalem gerit; quibus desuper imminent Inscriptiones tres, singulae constantes tribus lineis. Portae trium excedunt orgyiarum altitudinem; postium latitudinem tribus metitus sum passibus, latitudinem unico: ex his alii tantùm ex uno saxo constant. Structura VII.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
