Latin
RELATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 354
Unproofread scanNot analysed yet
RELATIO Antiquitatis monumenta in campo Sjubasar novae Persepolis. x Merdestano antiquae Persepolis, transimus itinere unius diei in campum Sjubasar, hodierni emporii Apersidis, Hiraas, quaedam etiam in eo spectaturi antiquitatis rudera. Campus duo ostendit monimenta, planè ad typum Persepolitanum facta, ejus tamen magnitudini, splendori &magnificentiae nullo pacto comparanda: quorum primum, ruinae sunt marmoreae, reliquiae aedis, quam vocant ὅΟε χοΚ Mesdsjéddi maderri Solymuun, i. e. Templum matris Salomonis; alterum, Simulacra Rustamica, cauti insculpta, quae à loci genio appellantur &oKBermèhdelèk. Ad haec videnda, ex Sjiraso urbe multo mane discedo, comite R. P. Francisco, Carmelit. ,natione Hispano, viro egregio atque docto. Equitamus per plana sabulosa, secus tractum montis Kubi tengi selm, qui laevam claudebat; praetervectique tuguria quaedam leprosorum, absolutâ unicâ parasangâ, contingimus desiderata rudera templi, quod dicunt, matris Satomonis. Sita ea sunt in colle, ante radicem imminentis jugi. Collis, sive naturae opus sit, sive ruderum collapsorum acervus, multa fovet vestigia murorum, sabulo caementisque obrutorum, ex quibus nec ordo conclavium, nec universae structurae forma &magnitudo cognosci potest: saltem in collis fastigio, humus quadratis strata lapidibus, &marmoreae murorum prominentium reliquiae, iisque insistentes portae superstites, definiunt limina unici conclavis: Cujus forma est quadrata, longitudinis &latitudinis quindecim passuum; non ad plagas mundi, sed à borea-occidente in austro-orientem vergens, ut frontem campo exponeret.