# Amoenitates exoticae 364

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/364
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/364

Ex priori genere plurima non modò in Perside, sed in universitate imperii passim occurrunt. Nec enim vallem peragraveris, quae non, in adsiti montis cacumine, vestigium quoddam munimenti praebeat; nonnunquam sociati hypogeis & inexplicabilium cuniculorum anfractibus: quale Sjirasô Ormusium proficiscenti, paulò extra viam, omnium celeberrimum objicit mons prope pagum Tadewaan. Posteriori & maximè notabili genere sola superbit Persis antiqua & propriè sic dicta; quasi haec maximorum Principum ac heroum mater, praeclara omnia, ac digna posteritatis memoriae facinora, in suo ambitu geri ac patrari voluerit. Ex his, uti Persepolitana sunt celebriora, ac ceteris omnibus magnificentiâ atque dignitate praeferenda; ita nec postrema, sed simulacris Merdestaui montis comparanda sunt, quae exhibet ε δKubi Sjab puur, i. e. mons Regis Saporis, Sjiraso versùs Bander riik contendenti à parasangis 24 (ab oppido Kaseruun quatuor) non procul à viâ obvius. in campo pinguis glebae, fontibus, arboribus, pascuis & pagis ad voluptatem ditato. Mons duas exhibet rupes excelsas, abruptas, interjecto duplici magnorum fontium scaturigine invicem oppositas: quae armatum exercitum summo artificio & labore exsculptum, aliaque obsoletae antiquitatis apocrypha utrinque sistunt; planè ad nitorem Persepolitanorum. Nomen obtinent à Rege Sjah puur, quem hoc loco cum hoste (vulgus ait cum Alexandro) bre) conihlie, interiu side tuelitus. Inde quindiss parasangis mons ῳ εlα Sjah Bahraam, seu Regis Bahritum, fortitudine & jaculandi arte celebris, figuras quoque non paucas exhibet, pari artificio excisas; indices cladis, quam Rex ibidem hostibus inflixisse dicitur.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
