# Amoenitates exoticae 365

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/365

Monti vicini sunt thermae sulphureae, abi Gerrò dictae, quibus saxum adjacet quadratum decem ulnarum longitudinis, quod eodem Regis nomine appellatur Hahmaam Sjah Behraam, i. e. balneum Regis Babruum. Totidem leucas progredientibus occurrunt rudera ἀμν καό Khalai Sefiid, i.e. arcis albae, à 330 Dive Sefiid, illustri apud Persas cacodaemone, extructae, multisque gigantomachiae fabulis inclytae: cujus ad rupem simulacrum pugnantis, quod ajunt, Darii, aliorumque ruderum apparatus in fastigio montis conspicitur. Nec praetereundae sunt figurae rupium bellicae, sedecim parasangis Sjirasô in angustiis montium O Tengi Sindsjiruun conspicuae. Eas contingimus deflectendo in viâ Ormusiâ mox à pylli Fessà vel Pessâ, vel ut alii vocant, pylli Fars, i. e. ponte Persidis versùs dextram, quà in Susianam tenditur. Hunc pontem, qui Sjiraso tribus parasangis distat, conjicio reliquias esse urbis, quam Qu. Curtius Pasagardum vocat, à Cyro conditam, cujus interitus Sjiraso incrementum de disse potuit: fauces verò Sinasjiruum ipsas esse Susias pylas, quas pervadere ad interiorem Persidem frustra tenta verat Alexander, demum per invia montium deductus à pastore; referente Curtio Lib. V. Urbium quoque Firusabaad & Daraab vicini montes Sculpturis Rustamicis, quas vocant, superbire dicuntur: ut ceteras omittam obscurioris famae, vel ex fato mollioris saxi, nimium obsoletas. RELAT. VII.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
