# Amoenitates exoticae 376

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/376
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/376

Nochudi vel nochodè k, parvae sunt, acinis minimis, à vindemiatoribus relinquendae pro pauperibus, qui ex iis syrupum conficiunt. Quantitas succi, qui expressione obtinetur, tanta est, ut paulo superet dimidium pondus fructuum, adeoque uvarum man kobonèb unum, sive novem librae Belgicae, reddunt tantum non vini libras quinque. Isfahanensis uva (quae ibi copiosissima est Muskali, seu apiana) quòd sub coelo algidiori vigeat, folliculis constat tenuioribus & nucleis minoribus, unde major ex eâ vini proventus est; nam ex uno man Sjab, sive libris Belgicis duodecim, exprimitur unum man kohonèh. Oenopoeiam tractantes, cùm vineta ipsi non possident, uvas à possessoribus coëmunt. Veneunt eaedem non semper aequali pretio: quando annonae foecunditas est, unum man Lohonèb emitur Cas sive Casbegi quatuor, cum caritas est, Cashegis duodecim vel quatuordecim. Casbegi autem viginti, Mahmudi unum, sive quartam uncialis partem constituunt. Angüri Kismis & Sahebi plerumque duobus Casbegis cariores sunt ceteris speciebus. §. III. Vini confectio instituitur in cellâ, vel intimae domûs camerâ quadam, à ventorum ingressu remotâ. Absolvi. tur eadem expressione & fermentatione. Expressioni serVIT Rr oss, id est, caulcatorium, sive camera quadrata, plerumque in angulo ob commoditatem extructa, & gypso incrustata, magnitudinis in utrâque dimensione octo, in profunditate quatuor pedum; ejus nimirum capacitatis, ut 3000 man Pohoneh, i. e. 18000 librae Belgicae, in illam deponi, atque uno actu calcari à viris quinque possint: dum per foramen, demissiori loco factum, succus expressus in lacum subjectum defluit, (vide in Fig. lit. a) ex quo subinde haustus, vasis fictilibus Gumreb (vid. lit. b.) infunditur, ut in iis fermentatione perficiatur; proinde non omnino implendis, ne effervescendo exuberent.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
