Latin
RELATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 378
Unproofread scanNot analysed yet
Aër autem, cooperto vase ac clausâ camerâ, omnino arcendus est, ne afflatu algido fermentationem cohibeat: quod si evenerit, vel frigidior tempestas ingruat, aër illatis prunis temperandus est. Fermentatione inchoatâ, quotidie onerarius unus cellam ingrediens, nudis lacertis vinacia elevat, &cum succo vehementer permiscet. Quae permistio durare solet ad minimum dies octodecim, ad maximum viginti quatuor, donec nimirum succus saporem ac characterem novelli vini acquisiverit. Tum immisso cribro, ex bacillis rudi manu textis (neitsjeb vocant) à vinaciis separari, &cadis purioribus, perinde aliis, vel iisdem, infundi debet, ad orificium usque implendis; operiendis etiam cum levidensi storeâ (pisuur) ex gramine arundinaceo textâ, saltem quae illapsuros culices &alia insecta arceat. Ita haec vina 30 vel 40 diebus immota relinquenda sunt, donec supremum perfectionis gradum adepta, propinari possint, &exhauriri in oenophora, quibus commodè transvehatur. Vinacia torculari ligneo (tengi tiir) subdi, ac succus expressus destillationi subjici solet, pro spiritu vini obtinendo. Possunt, si volupe est, expressa haec vinacia, affusâ aquâ, denuo torqueri in eundem destillationis usum; Cui etiam uvae sequioris notae dicari aliquando solent. Ab inter vallo totidem, quot dixi, dierum, quodcunqu vinum transvectioni destinatur (minùs, quod in loco manet) per saccum gossypinum subtilioris texturae colari debet, ut, separatâ impuritate, nequaquam vectione tur bari possit; depuratum oenophoris, sive vasis vitreis, infunditur, cistis, quibus commodè devehatur, includendis. Vasa Val viete, alian sit mesorus, ampulicea &circunducio scirpo tunicata, quae vocant Karabâ; (vid. lit. c.) alia minora nulloque scirpo munita: (vid. lit. d.