Latin
RELATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 380
Unproofread scanNot analysed yet
Merobibis regni, Judaeis, Christianis, Armenis, nunquam arthritidis creasse incommoda, quin nec tartari, in cadis subsidentis, vestigia, nisi perraro, inveniri rescivimus. Conservationi nulla opitulatur ars vel studium possessoris, sive id virtuti suae, sive aëris bonitati debeat. Sat est, cadi orificium vel linteo obligasse, vel storeâ saltem impositâ defendisse ab illapsu insectorum &quisquiliarum, quibus liquor inquinari posset. Vini magna Sjirasô vis devehitur, major verò ibidem elaboratur, nec tamen vel tertia annonae pars expressionem subit: Uvarum quippe pars non contemnenda quotidiè carpitur, recens cum pane manducanda; pars in cellis suspenditur, plures menses conservari pro futuris obsoniis patiens; pars etiam pro uvis passis siccanda legitur; magna verò pars coctione redigitur in syrupum, qui butyri locum in mensis nauperum, &pro abstemiis, admixtâ aquâ, vini vices suppleat. Magistri hîc habitant diversi generis hominum, qui oenopoeiae incumbunt, uvarum vi ex vindemiis omni manè asportatâ asininis tergis. Primores nomino Persas Musulmannos: nam licet circa objectum immundum versare, ex jussu Mahhammedis non audeat abstemia natio; ex Regiâ tamen dispensatione Persianis quibusdam data est facultas elaborandi vinum, pro cellâ Serenissimi; (quae praeter Sjirasense etiam admittit Georgianum, quotannis Tefliso mittendum à Principe, Sjirasensi vino rubicundius, tenuius &paulò gratius) Sed hâc illi immunitate freti, etiam aliorum Magnatum cellas implent citra licentiam. Secundae classis sunt Christiani Armeni, quorum familiae omnino quinque in urbe habitant, omnes confectores vini, tam venalis, quàm pro usu domestico. Tertiae classis sunt Judaei, quorum hîc numerari audio supra millenas domûs. Vinum &ipsi conficiunt venduntque cupientibus. Ab his, Persiam peragrantes, vinum semper nobilissimum obtinuimus, quod iintenra sepustum lervant, interdum in Quartae classis sunt ii, quos Soagris procul à Laribus. cietates Europaeorum, Regio permissu, constituunt, vinum sibi elaborandum, quod mari devehant. Eorum, qui sub Belgico nomine operantur, quotannis plus minus ter mille cistas implent; qui pro Anglis, mille saltem; qui pro Lusitanis, vix minus. Taceo quantitatem cistarum, quas mercatores Armeni hîc emptas, lucrificandi causa, in Indiam exportant. Ita Vitis unius urbis, tot populorum palatiis serviendo id praestat, quod in Europa vindemiis multis vix ulla possit Provincia.