Latin
RELATIO IX
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 388
Unproofread scanNot analysed yet
ti mihi, clandestino ingressu accedebat alteruter, ut spolia ex cibo colligeret, vel quâ intentione, nescio: quam primùm verò se spectari adverteret, facto clamore instar puerilis cachinni, celerrime refugiebat in asylum suae arporis. Missurus, quas in ulteriori arboreto &contiguâ vineâ vidi bestias, saltem hîc nomino sciuri quoddam pumile &fugitivum genus, pilis longis, &caudâ compressâ, in extremitate, latissimâ, de quo, in Aldrovando &Gesnero, non memini me legisse. Die vigesimo quarto appulit Gamrono juvenis Tonningâ Holsatus, tormentorum in Surattensi navi magister, ut meo exemplô imbecillitati suae refectionem quaereret: quo cum bonae indolis Germano in convictum &expensa admisso, horas non injucundè perdidi; adscitis etiam, qui de linguâ &provinciae notitiis nos erudirent. Bochon, quinquaginta familiarum pagus, in abstrusâ &saxosâ valle, vel, si mavis, in hiatu montis Bennâ super sabuloso clivo extructus est: qui quamvis axem borealem respiciat non ampliùs 28 gradibus elevatum, ob loci tamen editiorem situm, uvidum genium, &opacas, quibus circumvallatur, crepidines excelsorum montium, gelidâ beatur aëris temperie, qualis etiam vix salubrior alibi. Mediam vallis longitudinem amnis dividit, pagô depressior, qui in superiori hiatûs parte inter saxa &scopulos passim prosiliens, per lapidosam declivitatem praeceps delabitur, &superatis, quae vallem infra pagum claudebant, faucibus angustissimis, dimidiam parasangam longis, in vicinam planitiem se exonerat. Duo ad pagum dantur aditus: unus desuper à monte Bennâ, qui ob saxorum impedimenta, ungulis tantùm calcari potest asininis; alter infernè, ex planitie transmontanâ, quo per praedictas rupium abruptissimarum sauces, etiam cameli enituntur, viâ quidem planiori, sed ob lapidum copiam etiam difficili. Ipse loci positus intuentem oblectat sui gratiâ &formidine.