# Amoenitates exoticae 389

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/389
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/389

Spectatur velut insolens naturae theatrum, cujus in imâ parte ingens pagus, multis arboribus frondens, atque tot vineae pomoeriaque amplissima, per radicem montium gradatim consita, naevi saltem dicendi sunt, si magnitudini compares ambientis inculti & asperrimi jugi, quod ex imâ, quâ flumen de volvitur, angustiâ, per acclives petras, lacunas & salebras, in immensum exsurgit circuitum, culminibus quidem inaequali celsitudine & variâ specie mirè ludentibus. Totus pagi tractus, quam vis petrae inaedificatus, glebae superficiali tantum & sabuloso apparatu gaudeat, arborum tamen vitiumque adeo densam & intricatam exhibet copiam, ut una quasi opaca sylva eminus appareat: singulis hortis id singulare habentibus, ut ex jugi dorso, aquarum, quibus irrigentur, copiosi rivuli depluant, murmure tam amoeno, ut perpetuos ex coelo imbres audiri putes; adsonante praesertim densiori strepitu, defluentis per imam vallem rivi majoris. Docebat me informator vallem hanc asylum fuisse antiquorum Principum, qui in eâ sese, occlusis faucibus, ab insultibus hostium conservaverint. Id testari videbantur in imâ rupe vestigia cardinum, ex quibus portae pependerant, quas dicebant fuisse ferreas. Ipsa propugnaculi, seu castelli, rudera exhibebantur in culmine montis supra fauces, ex quo portae, demissis saxis defendi, simul ac hostiles à tergo montis impressiones eludi potuerunt. Auscultat pagus imperio Calentarii, sive praefecti territorii Farchonaad: cum quo verò multa illi intercedebat controversia de tributo; quod is ratione hortorum imposuerat, quamvis loco saxoso & naturâ sterili positorum; cùm, vigore publicae constitutionis, agri saltem foecundi genii sub censum veniant. Pendebat lis in judicio Larensis Guberbamionis, eut molo patent, sncsenus nondum lels.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
