# Amoenitates exoticae 393

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/393
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/393

Invenitur uti rarô exemplo in regionibus aliis, ita frequentiùs in terrâ Africanâ, circa Insulam Mosambeek; ex qua illud Lusitani, ejus Insulae possessores, in Indiam efferunt. Facultatem praefati venditores ei tribuunt alexipharmacam, praeter infallibilem virtutem in Ictero ac quibus vis hypochondriorum obstructionibus tollendis. In Turciâ, quae inveniuntur, ad Icterum valere scribit Bellon. lib. 4. obs. c. 46. Plures ac pene innumeras virtutes recenset Ebn Sina l. 2. tr. 2. c. 400. Japonibus haec massa tantâ quondam in aestimatione fuit, ut eam à venditoribus Lusitanis aequo auri pondere compararent; sed cumjactata virtus expectationi non responderet, eviluit ejus pretium cum fide gentis. In damis Alpium similem inveniri referunt, 2) Pedra de porco, sive lapis hystricinus: coagulum est biliosum, rotundum, priori magis compactum, ut plurimum nucis myristicae vel juglandis magnitudine, leve, coloris rufi, substantiae quodammodo unguinosae, saporis subtilissimè amarescentis. Reperitur in vesiculâ biliariâ hystricum, terrae Malaicae; unde à Garciâ ab Horto, sub titulo lapidis Malacensis, describitur, in op. Clus. l. 1. c. 46. Tales à Sylvatico Masatios, ab aliis Acherones vocari testatur Aldrovandus. Hoc coagulum bovino longè sui pretio ac virtutibus antecellit, prout bezoar orientalis occidentali dicto, vel aurum cupro praestat. Rariùs enim generari accidit; quod ipsum inprimis, praeter eximias & praesentissimas facultates, pretium ejus extollit, ut in ditiorum duntaxat & principum nigritarum manibus versetur, qui illud sphaeris aureis argenteisve armari curant, adnexâ ex eodem metallo catenulâ, cujus adminiculo tractari valeat. Usus ejus est, ut suspendatur per horas aliquot, vel unâ alterâque vice agitetur in haustu aquae communis; quem, vix grani pondere imminutus, amarore Ddd imbunt. Haustus, ita preae paratus, Iubetur iumme cordialis & alexipharmacus, tum in ictero, febribus putridis malignisque, & in quibuscunque viscerum obstructionibus medicamentum efficacissimum. Novi Bataviae, qui posthabitis Medicis, quicquid sibi aegritudinis accidebat, hôc solo eliminare remedio satagebant. Hystricem hanc, Pad" prefigsa. Malaxxysis G. 5+ NPhaede goreo Spuriae Gylanicae S utut in multis aliis Asiae regionibus, in Africâ etiam, & in his Caucansiis montibus invenerim, in ipsa tamen reperiri lapidem nunquam cognovi.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
