Latin
RELATIO IX
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 399
Unproofread scanNot analysed yet
Praesens jugum, in quo feras insidiati sumus, longè in austro-occidentem, longiùs in orientem protendit: ibi in partes distinctum Kubi Bonnâ, Dehrestò &Murkumeh, dictas, hîc in Kubi Hjaaskèn (cui ad austrum jungitur Kubi baas) Gellestaan &Baarsi, sive Tenguun, velut jugi orientalem, ab unâ vel amplius diaetâ, terminum. Quae verò partes tametsi capricervas alant promiscuè, non omnes tamen herbas ferunt, ex quibus depastis lapides generari, atque ii quidem aequè nobiles possint; sed solus ex earum numero est mons Baarsi, qui ut pluribus aliis, ita quàm maximè abundare dicebatur herbis resinosis alexipharmacis, generando lapidi materiam foventibus, quarum esu caprarum sylvestre genus maximè delectatur: nimirum Serringià succo glutinoso referta, qui apprehensam paleam illico tenacissimè involvat; Tigirachu, species quaedam nobilior ejus plantae, quae resinam tribuit Persicae compositioni laccae obsignatoriae; &Derminà Turkì, i. e. Sementina Turcica, alterâ illâ, quam Persicam appellant, multò praestantior. Hinc nulla ibi ex praedictis bestiis datur aetate provecta, quae lapidem non contineat; cùm in ceteris hujus jugi partibus (ductorum verba refero ex denis, in montium distantioribus ex quinquagenis, in ceteris, extra Larensem provinciam, ex centenis, vix una sit, quae lapide dotetur, eoque ut plurimùm exigui valoris. in hircis lapides majores &frequentius inveniuntur, quàm in foeminis.