# Amoenitates exoticae 403

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 403. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/403
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/403

vultu mortales aspicere) modicam pulveris dosin confidenter assumant; persuasi, hoc remedio radicale vitae humidum, quod dicunt, foveri in annum posse. Ceterum usus in curationibus apud hujates medicos non aequè creber est, quàm apud nostrates; margaritas substituunt, ubi nos lapidem praescribimus. Nec enim in Pharmacopoeiâ Musaffr ibn Mahhammed el Hossein, quae illis, prout Germanis Augustana, in usum recepta est, ullam invenio compositionem, quam bezoarticus lapis nobilitet. Interim tamen digniori in loco est apud ipsos, quàm apud Europaeos. Vix incidi in hominem alicujus nominis, qui rariorem lapidem inter cariora sua non asservaverit. Pretio lapides hîc constant admodum caro, siquidem selectiori formâ & colore gaudeant. Ex his, qui unius ΘCMescaal, seu drachmae, pondus obtinent, à gemmariis ο0 " tumano, sive quindecim uncialibus veneunt: quod verò pretium, exemplo unionum, dispari assurgit proportione ponderis, ita ut omnem aliquando aestimationem exsuperet. Ex lapidis raritate & pretio facilè colligimus, bezoarticos, quibus in pharmacopoejis Europaei utimur, non esse Persicos, vel ex eorum numero, qui à capris bezoarticis Pasen nomen sortiuntur, sed ver ex aliis animalibus, vel sub alio coelo degentibus, depromtos & suppositos, Lapis BeAd hanc classem refero illos, qui in capris 5& Ahù, Zoar Negiquanquam râriùs, inveniuntur; plerumque lutei, rufi & rimus: uiscolores, saepe tubere uno vel gemino bullati, inaequaVeapris les Ahi Ec e 2 iee e imenes, minonis adcodue virilisis & prets.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
