Latin
404
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 404
Unproofread scanNot analysed yet
Iplum animal (vid. in Fig. §. IV. num. 2.) à cervis nihil habet dissimile, praeter barbam &cornua non ramosa, quibus se caprino generi adsociat. Cornua sunt simplicia, atra, rotundis annulis ultra mediam usque longitudinem distincta laevia &quasi ad modulum tornata; in mari quidem surrecta, pedalis longitudinis, in medio levi arcu disjuncta, fastigiis rectis, mutuò utcunque imminentibus; in foeminâ verò, praeparva vel nulla, Inter supposititios etiam numero, exemtos ex variis brutis sylvestribus Indiae orientalis: quale ex caprina classe est animal, quod bezoarticum vocat Bontius, à se visum in arce Bataviae. Ego simile vidi in areâ praeliminari ejusdem arcis; quod vero ab Abù Persico nihil differebat, nisi quòd maculae candidissimae, more tigridum, totum corpus pingerent: qualis etiam decor venustabat duas capreolas, totidemque platycerotes, eidem areae velut vivario inclusos. Ex his &similibus cornigeris montium Indicorum, praesertim eorum, qui versùs septentrionem Malabariam claudunt, &ad promontorium Comerein protenduntur, sequioris conditionis lapides, vulgo bezoar dicti, copiosi eximuntur, &in manus Europaeorum, illic viventium, non rarò confluunt. Chirurgus in illo littore diu moratus, lapidum, quos successivè coëmerat, integram libram venalem mihi offerebat; sed quos inter nullum reperi, qui genuini Persici bonitatem colore simul ac figurâ exprimeret. Huc spectat Lapis omni Indico ac vulgari Persico praestantior, recepto à Lusitanis nomine Pedra bugia, i. e. lapis simiae dictus. Venditatur pro calculo, qui in simiae capite nascatur; sed lamellae, ex quibus compactus est, &omnis cum bezoartico similitudo substantiae testatur, quòd in ventriculo genitus sit, &interpolata materiae appositione, successive accreverit, non aliter ac bezoartici quivis alii. Genuini nota creditur, si alterutrum mum vel urun ntus compreslim o bineat. Sima haee ab Indis Mogolibus vocatur τ Antar: vulgari dicitur multò esse robustior, &capite praegrandi donata; fortasse rectè eam vocaveris Babianum cynocephalum.