Latin
408
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 408
Unproofread scanNot analysed yet
nus, cum venum aliquoties obtulisset venator, depromptum, quod dicebat, ex arcano deserti montis loco, sociis cognito saltem duobus; qui, ne concivibus indicarent, sacramento se obstrinxerant. Ego non tam possidendae rei, quàm videndi natalis loci cupidus, virum pecuniâ (quâ omnia hoc coelo sunt venalia) facilè conciliavi, ut revelaret, &mercede etiam conduxi, ut nos eò perduceret. Primo igitur diluculo asinos conscendimus, &per saxorum impedimenta, viâ quidem toties calcatâ, luctamur in planitiem praedicti montis Bonnâ. Planitiem hanc qualemcunque, editiores utrinque limitabant rupes abruptae; inde à pago nostro continuâ serie productae intervallo dissidentes quadrantis leucae. Harum quae sinistram respicit, ab antro balsamino vocabatur &/e g3283– Kuhi arak, id est, mons sudoris, se. balsaminei, quae dextram, C 32 Kuhi berf, vel ut per metathesin hîc loquuntur, Kuhi befr, i. e. mons nivis, videlicet à conglaciatâ nive, quae ibi in scrobibus, sub praesidio eminentis petrae, perennis jacet, coelo à rigido polo quidem remotissimo, Aëris hic ea temperies est, quae dormienti umbram arboris ingratam reddiderit ipso meridie; cum in aprico tamen radii solares molestiam parerent. Montium totus hic inhospitalis tractus est, qui leopardis, ursis, hyaenis, lupis aureis, hystricibus (capricervas &feras vulgatiores taceo) ubique indulget lustra &luculentum vivendi pabulum: de quibus infra dicemus prolixiùs. Plantis solum dotatur passim fragrantibus, saporis aromatici &eximiae virtutis; in quas verò, ne Relatio nimiùm protrahatur, calamum hoc loco non stringemus: Sufficiat monuisse, praeter Cedro-Sabinam utriusque sexûs, quae hîc copiosissima &ad Cerasi altitudinem latissimè frondescit, nullam magis luxuriare quàm arborem &seu 6) Ben sive Wen, id est, Terebinthum, sive Pistaceam sylvestrem; ex quâ mons ipse, voce depravatâ, B Kuhi Bennâ v.