Latin
41.1 to 41.4
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 41.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Moneta hoc die divulgata, uno latere Persicae Religionis Symbolum exhibuit: Non est Deus, nisi altissimus; Mahhammed Propheta Dei, Aalì Amicus Dei; Alterum expressit disticho Persico haec verba: Postquam esse desiit Rex Abbas II, Sesi Mundi Princeps monetam cudit. Et paulo inferius: Cusa Sphahani (Anno Hedsjirae) 1077. In aliis nummis (quos mihi videre non contigit) dicuntur exstitisse praeterea circa marginem Imamorum XII. nomina, &in medio alterius lateris: Vasallus Prophetae SEPHI est. Expedita sic fuit Coronatio; verùm enim verò, auspicio non satis secundo: Id credidit superstitiosa gens ex sinistro Regis &Imperii statu, qui Coronationem è ve stigio excepit. Rex, perinde an coeli, an suâ culpâ, corpo ris varia coepit implicari aegritudine, &sensim viribus deficere; caput tetra invadebat scabies, (sed haec Persis ex fructu horario est popularis) faciem pallor, totumque corpus languor &macies occupabant. Biennium, quod inter medicos gemuit, aliis hecticus, aliis cachecticus judicatus est; Interim à publicis recreationibus, equitatione, excursationibus cum gynaeceo, conviviis &omnis geneFenens Iuel huudabitinons. Regnum vero, quili. nistri non passum est? Annonae magna ingruebat caritas; grassabatur pestilentia, &morientium funera desolabant pagos; Bactrianam inundabat hostis ex Usbeciâ; Vastabant Hyrcaniam Cosacci; Ad Orientem Candaharo minabatur excidium Indiarum Princeps Oreng Seef; Ex Occidente quoque Turcorum copias imminere, rumor percrebuit. Dubites, Regis an Regni status miserior fuerit; Sic in utriusque exitium conspirasse omnia videbantur. Sed in astra culpam, ut famae suae consulerent, conjiciebant archiatri; His, dicebant, non rectè conspirantibus coronatum esse Patientem; Astrologorum id sive errore, sive negligentiâ contigerit. Quippe palam esse, malignitatem coeli tantam fuisse, ut a Rege etiam in Subditos &universum Regnum redundaverit. Inventum, me Hercle, pro excusandâ infelici curatione argutissimum, quale vel ipsi Hippocrati &Galeno nunquam venisset in mentem; Ingenio supplebant, quod arti deficiebat, alioqui de fortunâ &dignitate suâ periclitaturi. Ita persuasa Serenissima Domus, consilium cum Senatu capit de redauspicandâ Coronatione, credens sic annihilatâ priori, abolitum quoque iri infelicis astri dominium; Statuit simul, Astrologos hortandos esse, ut coeli motûs attentiori studio examinent, quò deligatur tempus maximè idoneum, &nullo mali sideris aspectu infestum.