# Amoenitates exoticae 41.1-4

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 41.1 to 41.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/41.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/41.1

Moneta hoc die divulgata, uno latere Persicae Religionis Symbolum exhibuit: Non est Deus, nisi altissimus; Mahhammed Propheta Dei, Aalì Amicus Dei; Alterum expressit disticho Persico haec verba: Postquam esse desiit Rex Abbas II, Sesi Mundi Princeps monetam cudit. Et paulo inferius: Cusa Sphahani (Anno Hedsjirae) 1077. In aliis nummis (quos mihi videre non contigit) dicuntur exstitisse praeterea circa marginem Imamorum XII. nomina, & in medio alterius lateris: Vasallus Prophetae SEPHI est. Expedita sic fuit Coronatio; verùm enim verò, auspicio non satis secundo: Id credidit superstitiosa gens ex sinistro Regis & Imperii statu, qui Coronationem è ve stigio excepit. Rex, perinde an coeli, an suâ culpâ, corpo ris varia coepit implicari aegritudine, & sensim viribus deficere; caput tetra invadebat scabies, (sed haec Persis ex fructu horario est popularis) faciem pallor, totumque corpus languor & macies occupabant. Biennium, quod inter medicos gemuit, aliis hecticus, aliis cachecticus judicatus est; Interim à publicis recreationibus, equitatione, excursationibus cum gynaeceo, conviviis & omnis geneFenens Iuel huudabitinons. Regnum vero, quili. nistri non passum est? Annonae magna ingruebat caritas; grassabatur pestilentia, & morientium funera desolabant pagos; Bactrianam inundabat hostis ex Usbeciâ; Vastabant Hyrcaniam Cosacci; Ad Orientem Candaharo minabatur excidium Indiarum Princeps Oreng Seef; Ex Occidente quoque Turcorum copias imminere, rumor percrebuit. Dubites, Regis an Regni status miserior fuerit; Sic in utriusque exitium conspirasse omnia videbantur. Sed in astra culpam, ut famae suae consulerent, conjiciebant archiatri; His, dicebant, non rectè conspirantibus coronatum esse Patientem; Astrologorum id sive errore, sive negligentiâ contigerit. Quippe palam esse, malignitatem coeli tantam fuisse, ut a Rege etiam in Subditos & universum Regnum redundaverit. Inventum, me Hercle, pro excusandâ infelici curatione argutissimum, quale vel ipsi Hippocrati & Galeno nunquam venisset in mentem; Ingenio supplebant, quod arti deficiebat, alioqui de fortunâ & dignitate suâ periclitaturi. Ita persuasa Serenissima Domus, consilium cum Senatu capit de redauspicandâ Coronatione, credens sic annihilatâ priori, abolitum quoque iri infelicis astri dominium; Statuit simul, Astrologos hortandos esse, ut coeli motûs attentiori studio examinent, quò deligatur tempus maximè idoneum, & nullo mali sideris aspectu infestum.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
