# Amoenitates exoticae 41.5-8

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 41.5 to 41.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/41.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/41.5

Sephi quoque nomen Regi Regnoque infaustum judicant; hoc simul mutandum esse, & locum Actui, & personas, quae Coronationis ceremonias celebrarent, delignandas esse alias. Ratum fuit consilium, & ritè omnibus observatis, nova Coronatio celebrata est in horto, intra pomoeria quoque Regiae sito, qui dicitur Tsjihìl setuun, à 40. columnarum palatio, huic actui destinato. Nihil attinet splendorem & solemnia ejus depingere; Prioribus erant similia: tantùm in fine orationis pro nomine SEFI SEPI JOLVRIANNI nonmen lippolist nuper almo lium creatus Pontifex, feliciter imperare jubens Regem Solymannum NAAMET WVALI. Quae verba, ubi omnium vox Intsii Allab! & singulorum prostrato corpore gratulatio confirmasset, peractus fuit & alter Coronationis actus Regis, imposterum Solymanni dicendi, è Regibus 234, quos Persia numerat, ejus nominis III; nimirum die 20 Martii, Anni Christi 1668, horâ nonâ matutinâ, quâ Sol intrabat signum Arietis, sub ipsis auspiciis anni Perfici, qui erat Hedsjirae 1079. Placebat prae ceteris nomen Solymanni ὁLατῶ, quod est Salomonis, cujus etymon ducunt ex Arabico A Salàm, (Hebraicè Siy Schalom, unde Scholon vox salutantis est apud Polonos) quod pacem, vel ζ Salìm, quod humanum & affabilem significat: à quâ voce Solon Atheniensium Legislator nomen duxisse potuit. Hoc nomine monetarum typi & sigilla intra horas quatuor excusa sunt, & missi in Provincias nuncii, qui Rectoribus insinuarent novi Nominis adoptionem. Seu terminum nacta sit, seu imaginationi cesserit aegritudo, melius certè Rex habere coepit ab altera Coronatione: & convalescente Rege, malis quoque Regni remedia feliciter inventa sunt. RELATIO III. Persona Regis Solymanni. Regis facies & habitus corsolymanni Coronatione perspectâ, nunc ipsum illustre poris. τεύσαπον contemplabimur. Natus est Rex anno HedO sjirae 1057, Christi 1646. Forma illi habitusque cor- vultus poris elegans est & planè Regius; Statura modicae longituditudms, procera se prtceilis licios ut Totun si suoem enns.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
