# Amoenitates exoticae 414

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 414. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/414
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/414

Ego, mense Decembri transvectus, differentiam non observavi, quòd praeter folia alata (hoc coelo vix perennia) saltem in paucissimis fructus invenerim, eosque marcentes & rarissimos, pericarpio donatos vinosi saporis, nucibus verò cassis. Observavi in quibusdam arboribus notabilem extuberationem, extremis ferè surculis sine pediculo adhaerentem, magnitudine quae pugnum implebat figurâ rotundam, ex pluribus tuberculorum spiris, ad instar cristae galli gallinacei concretam, carmesino colore gratiosè nitentem, & aspectu elegantissimam. Substantia erat duriuscula, quodammodo fungosa & fragilis, intus albicans, succo dotata lento fragran tissimi odoris, planè qualis est Opobalsami veri, quod ex Meccâ obtinui. Utrum haec pila faltem habenda sit pro ἀπόφυσι, quae promiscuè terebinthis, sive omnibus, sive nonc saltem loco crescentibus, ex fundi genio adnascatur, an verò pro varietatis charactere, à monticolis meis nomine fructuum designato, reputanda sit, idiomatis tunc pa rum gnarus, nec nisi in Turcico versatus, explorare haud potui. Usum praestat Majinensis Pistacea non contemnendum: quandoquidem accolae liquorem terebinthinosum, qui, vel ex arbore sauciatâ prolicitur, vel ex rimis nodisque stirpium putrescentibus, aestuante Syrio, sponte promanat, copiosum excipiunt: coriô & pellibus ubligatis alii, alii luto subducto in formâ nidi hirundinini. Exceptum hunc liquorem in ipso monte, vel qui prope habitant, domi suae, sine adfusâ aquâ, parum lenteque coquunt, antequam ebullire incipiat effundendum; ita refrigeratus colorem & consistentiam referet picis albae sutoriae. Coctione inquam brevi opus est, ad spissationem: nam ut ipsa Terebinthus cum Lentisco mastichifera valde cognata est; ita verò ipsa, quam fundit, terebinthina ex loci hujus genio de maltichina indose plurimum participat; quod praeter consistentiam & candor pelluciditatis expers, & ipse quoque suffitus testatur, dum prunis injicitur.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
