Latin
415
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 415
Unproofread scanNot analysed yet
Spissationem quin crederet Renodaeus, clarissimus sui temporis de re pharmaceuticâ Scriptor, persuaderi haud potuit: Vix, inquit, suspicor, nonnullos adeo esse mentis inopes, ut terebintuinam coquendo deteriorem reddant, &à longinquis regionibus adferant; terebinthina enim qualiscunque fuerit, semper pluris emitur, quàm ea ipsa resina, industriâ qualibet concreta. Mat. Med. L. I. §. 8. c. 3. Nesciebat auctor, usum terebinthinae liquidae illic, quo inspissata adfertur, ignorari, &per cautes &montium recessus difficilimè &vix sine jacturâ transportari posse, &in urbes tandem delatam, emptores non invenire, secus ac si inspissata fuerit. Usus, quod scio, inspissatae non est alius, quàm ut pro masticatorio serviat, quo mulierculae citra Indum maxillas sine intermissione exercent, ut aegrè, si ei adsueverint, carere hâc resinâ possint. Dicitur lympham proliciendo catarrhos tollere, albedinem &firmitatem dentibus conferre, appetitum sufflaminare, ac gratum ori conciliare halitum. Prostat ubique in officinis &myropoliis Tureorum, Persarum &Arabum, sub Sabkìs Turcico, &Konderuun Persico nominibus; vel etiam sub appellatione G Sekkìs Sjiriin, i. e. Sekkis dulcis, ad differentiam τ8 C Lubaan Arabis, seu —Kondur Persis sic dicti Thuris sive Olibani, quod ex E* Mochà huc delatum vulgò appellatur SG Sekkìs talch, i. e. Sakkis amarum. Majinenses rustici referebant, se unum resinae C- man (libras Belgicas novem) petentibus vendere unico Sjabi (grossis Marianis quatuor), liquidam minori pretio daturi. Accolae montis Bennâ, ex ipsa stipite vulnerato terebinthinam prolicere nesciunt vero sim combunendo, relina extorquet, quoadusgredinem plusquam spadiceam acquisiverit tostam, quae pro coloris specie servit pictoribus.