# Amoenitates exoticae 426

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 426. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/426
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/426

muris clauditur, machinâ instructum in camini speciem, per quam ventus desuper impellatur. Verum haec aurae inductio meliori consilio quàm successu instituta est; nam venti hîc per aestatem alii non spirant, quàm aestuosi, quales verò diffusi & in aperto, magis sunt tolerabiles, quàm si coarctati in unum conclave irruant. Aquilegii aedificium augustum est, ex laterculis longè à fontibus (ne salsugine inficeretur) exstructum, altoque fornice contectum, figurae orbicularis, quatuor orgyias in terram demissum, tantum aquae pluvialis condens, quantum per brumam influit; sed tarantulis variisque insectis, quae per ostia illabuntur, foedae ac fastidiosae. Thermae adversus solis ardorem lapideo arcu, columnis nixo, coopertae, saxeisque pro descensu gradibus instructae fuerant; sed omnis haec machina dudum dilapsa thermas saxis obruit, nihilominus ad humeros usque profundas. Insessus permolestus est, tum propter aquae eructantis impetum, tum propter ejus calorem ingentem, & pene intolerabilem; addo fundi asperitatem ex prolapsis ruderibus, ad quae crura facilè offendimus. Odorem thermae spargunt sulphureum, haud valde intensum, quamvis omnem vallis auram imbuat; ipsa aqua est clarissima, sapore sal prodens copiosissimum. Usum praebent saltem externum, insessione, quam ardor longam non patitur, morbos quandoque tollentes satis graves. Aër per aestatem magis hic calet, eiles, quim Gamtoni. Ad ehemum usum dice Magnifico Dn. Lycochthone bis profectos, aestuosissimi turbines pomeridiani pedem reducere coëgerunt, nondum biduum commoratos.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
