# Amoenitates exoticae 430

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/430
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/430

(ita vocamus partem Tauri versùs Iberiam) Quousque enim circa Caspii littora eos rimatus sum, rupes offendi plurimas, ex meris conchis ac cochleis marinis (plerumque minutissimis) concretas, & in solidissimam lapidis substantiam compactas: qualem etiam in ipsis fastigiis, quae nubes altitudine superant, cum stupore observavimus. Atque hos ego diluvii testes appello omni dubitatione majores; cum illa conchyliorum moles nuspiam nasei, vel in petrae substantiam condensari commodiùs, quàm sub ipso mari potuit. Similem substantiam referunt saxa plurima, ex quibus in eodem tractu templa & monumenta sepulchralia extructa sunt; quorum fodinas passim in collibus & ante montium radices invenimus. Addo me conchas reperisse in tabulis saxeis, quibus campos natura struxerat circa urbem Babù, tum in loco ignivomo vicinae insulae OLesra, & passim alibi. In collibus & agris editioribus ejusdem provinciae non rarò contigit, valvas concharum me invenisse, etiam majusculas; sed quas ego insuper habui, cùm in Italiâ aliisque Europae regionibus aequè repertas noverim, procul à mari. Quomodo autem crustata haec marium soboles, in tantâ copiâ, montium fastigia occupaverit, & in massam petrosam condensata sit, quaestio est momentosa. Ad quam in proclivi est respondere, si, cum pace melius sentientium, supponere liceat: 1) Ex Gorei, Burnetti, & aliorum emunctioris judicii sententiâ: Terram hanc ante diluvium, nullis montium jugis interceptam, instar crustae incubuisse maris abysso, eandemque obvolvisse, pariter atque ovi testa albumen complectitur; prout idem videtur congruere menti S. Scripturae, quae Genes. 7, 11. abyssum appellat Dinm D Tehom Rabbab, quasi infinitae molis aquam non conspicuam, subter terram. (2) Ad tantam aquarum copiam, quae in diluvio quindecim ulnarum altitudine culmina montium superaverat, non suffecisse aquam in regione aëris hospitantem, (supra coelestem sana ratio ignorat) nisi ruptâ Orbis testâ, soluti claustro liquores absorpserint crustosas moles & fragmenta terrae.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
