Latin
RELATIO X
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 431
Unproofread scanNot analysed yet
Quo ipso ima lummis mixta ac conversa sunt, partes aliae ad barathrum demissae, aliae in situm planum collocatae ac reductae sunt, aliae denique in vastam summorum montium altitudinem protusae; ex quo foeda &alia haec Orbi inducta est facies, de quâ loquitur Apostolus 2 Petr. 3, 6. (3) Conchyliorum plerasque species non vivere, vel escam quaerere in mari, fluctuando, more piscium, sed fixum amare locum, cui agglutinatae immorantur, &genus suum multiplicant: quemadmodum apparet in navibus, quarum superficiem mari incumbentem crustata haec colluvies tam copiosa occupat, ut scabritie inductâ velificationem retardet, nisi ferVidi in insula Onrust (quae est reis scalpris abradatur. prope Bataviam) in subversis ad reparandum navibus, crustas pollicaris crassitiei adnatas saltem intra triennium. Terrae igitur fornici, dum ante diluvium abysso incumberet, omnem adhaesisse conchyliorum multitudinem &in eâ sede genus suum multiplicasse, unde saburra concharum, continuâ accessione aucta, in immensam tandem excreverit molem, quae cum limo, vel quicquid cavitates &interstitia replebat, à salino spiritu indurata &in petrae substantiam conversa sit. Ex quibus suppositis resultat: In vastatione Orbis per diluvium, fragmenta terrae quaedam imum summum vel quocunque situ conversa ac locata esse, quae passim nunc conspicuam referunt faciem, qualem ex conchis concretis nacta sunt, dum abyssum involverent.