# Amoenitates exoticae 435

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/435
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/435

RELATIO XI. Sabii, sive Christiani S. Johannis Baptistae, circa Tigridem & fines Persiae. eligionis Christianae per universum Orbem, juxta Paul. ad Rom. 10, 19. dispersa universitas, classibus Rquas theologi sectas vocant) pluribus in Oriente dissidet: quae ipsae, vel ab auctore suo, vel ab asseclarum patriâ appellationem sortitae sunt. Earum hodie praecipuae sunt (1) Religio Graeca, sic à regione dicta, in quâ maximè viget; divisa etiam per reliquas ditiones Turcicas, Patriarchas colit quatuor: videlicet Constantinopolitanum, Alexandrinum, (sed qui hodie Alkairi, in Aegypto, residet) Hierosolymitanum & Antiochenum. Cui ad unguem concordat Ruthenica, quae olim paruit Patriarchae Constantinopolitano; anno vero 1588 proprium constituit in metropoli Moscoâ: turpe ducens subesse ei, qui à Turco jussa capesseret. (2) Georgiana à Georgio equite, quem colunt, nuncupata; à quò & ipsa regio, olim Colchis & Iberia dicta, nomen Gurgestaan, sive Georgiae, adepta est. A Graeca vix differt, nisi ritibus quibusdam & asseclarum stupendâ ignorantiâ ac doctrinae profanatione. Respicit Episcopum Teflisiensem. (3) Armena, seculo post Christum quarto nata, & appellationem nacta à reTregone huuss ex qus eosonis ib ateso I. Rege Pess.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
