# Amoenitates exoticae 437

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/437
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/437

stellarum, innuit, quali in significatione Chaldaeos olim Sabaeos appellatos esse, Bochardi & communis Criticorum opinio est; quoniam Chaldaei astrologiam & astrorum cultum, prout Aegyptii brutorum, induxerunt, atque adeo pro cultoribus stellarum habiti sunt; vel (3) ab Arabico L0 Ssaba, quasi diceres, Orientales; quemadmodum Syri, Persae, Chaldaei, Arabes in S. S. nuncupantur filii Orientis. Vel (4) à Syriacâ, & eidem consonâ voce Arabicâ Sabbaa, quae significat exivit, deflexit, religionem deseruit. Posterior haec nobis derivatio prae ceteris probatur, cùm appareat, auctorem Corani eam non in alio significatu appellasse, velut gentem à verò DEO & institutis Corani deflectentem ac schismaticam; unde etiam Arabibus familiare est, omnes à religione suâ alienos eχLo Sabiuun, sive Sabios, appellare; Sabios, inquam, non Sabaeos, ut vulgò latinè acribunt, originis ignari. Infame igitur Sabiorum nomen est, si originem spectes, & Johannitis eo consilio à Mahhammede primò omnium, quod puto, impositum, ut eos à Judaeis & Christianis distingueret, quin longiùs arceret à consortio Musulmannorum, quos cum Sabiis nuptias contrahere, expressâ lege interdixit Sur. de Vaccâ. Ipsis Sabiis domesticum, quo se appellant, nomen est Mendaì Ijai, i. e.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
