# Amoenitates exoticae 439

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/439
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/439

Vivunt hinc inde in pagis & civitatibus; non aliis qui- Patria hodem, quam quas flumina alluunt, quibus carere presby- dierna. teri non possunt; cùm baptismi administratio, velut palmarium religionis punctum, ex sanctoris instituto, in flumine celebranda sit. Familiarum, quae ad Indos concessêre, statum ac numerum ignorari ajunt; familias posterioris coloniae, quanquam latè dispersas, numerari supra vicies mille, pene omnes ex plebejo censu & ut plurimum tractantes fabrilia. Civitates frequenti numero inhabitant Basram, non procul ab ostio Tigridis in Arabiâ, Sjustèr metropolim Chusistani, sive Susaniae ad flumen Karòn, & Hawisch urbem ejusdem provinciae ad flumen Karrhà sitam: cujus postremò dictae civitatis Johannitae, qui à Rege Solymanno rem monetariam gravissimo pretio conductam exercebant, cum solvendo non essent, & nummos adulterassent, circumcidi ac Musulmanni esse, nuper admodum coacti sunt. Habitus, quo Sabaitae vestiuntur, conformis est na- Habitus. tioni, cum qua vivunt, nimirum Persicus, vel Arabicus; saltem barbam totâ vitâ, Graecorum more, gerunt intonsam; Presbyteris verò nec fas est caesariem abscindere: qui tamen, dum sacra peragunt, indumento amiciuntur religioso, quod mox describemus. Libros linguâ singulari, ac genti suae propriâ, exara-Linga tos Garὴc. MΚ Λ ἐ Λα sᾶ υκα ἡλλι δα διια α Al. OSDEU DVI ΑOπ τα θα τα κκα Λα Aι Καη Λα πα mα ἐ δ ε Egnsuru, BOSΘΘIγ) Aupsteramg. Δi οηλλδΧηιχεεπαλΥθι NND OPIOSSIOGSIDOα Σ Οωἀλλθρωἀω sinam τή οχ γαρα⟨η σιαιὰιαγἡ ησλμαιν ἐλλδσια NNOOOOEUREVI Dulcn.GγαO Insemolo

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
