# Amoenitates exoticae 441

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, IUIIMOBILSTAILILIISI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/441
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/441

Ingens quoque opus est, primc Parenti, quod ajunt, manu Angeli Rasaëlis à Deo missum; in quo de Mundi generatione, de primaevorum hominum gestis, de rebus divinitus revelatis & abstrusissimis agitur. Tertius vocatur Sidra Ijai, i. e. Liber Johannis, sc. Baptistae; Mediocre volumen est, ab ipso Johanne, ut ferunt, majoribus Sabiorum traditus, historias continens potissimùm sacras. Quartus parvae molis, Cholasteb, i.e. Complementum dictus, complectitur cerimonias Legis Sabaiticae, Scripturâ gaudent propriâ, & à ceteris, quibus hodie Scrotura. Asia utitur, maximè diversa; nisi quod flexuras referat, quodammodo affines literis Syriacis, quanquam alio planè valore; prout judicari potest ex Tabulâ, quam Lectoris contemplationi subjecimus. Sabiorum §. III. opinio, Johannitarum Religio ex ritibus doctrinisque Gentilium, Judaeorum, Mahhammedanorum & Christianorum consarcinata est. A Gentilibus mundi primordia & antiquitatem; à Judaeis cerimonias & sacrificii speciem; à Mahhammedis historiam de Christo; à Christianis baptismum atque alia duxisse videntur: sed mutila omnia & ad peculiarem modulum ita reducta, ut singularem religionem constituerent. Kkk De ce ntione Mtneds docent. BEUM G. NI. VbIOr.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
