# Amoenitates exoticae 444

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, IUIIMOBILSTAILILIISI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/444
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/444

Archangelum Gabrielem praedicant Dei filium, unicâ dotatum illustri inter Angelos filiâ, Suret dictâ, & ex eâ nepotibus duobus; plurimarum legionum caput esse, semper stipatum numeroso satellitio daemonum, velut lictorum & militum suorum, quibus hinc inde per habitata mundi loca delegatis, delicta hominum observet ac puniat. Ex Spiritibus primores numerant 360, quos moribundis adstare inquiunt, ut exspirantem animam deducant ad vitam aeternam. Quod, priusquam expediatur, adesse duos Angelos alios, qui merita & conditionem animae bilance pensitent, ut, quam gratiâ dignam censent, ante thronum visibilis praesentiae Dei omnipotentis deducant, quam indignam, serpentibus, tigribus, diabolis, in viâ demorantibus, dilaniandam projiciant. Pro vitâ aeternâ autem mundum constituunt peculiarem, urbibus domibusque consitum & à Spiritibus habitatum; in urbibus templa credunt adesse, ab ipsis daemonibus frequentata, in quibus Deum collaudent precibus, cantu, musicâ. Sanctos Johannitae nullos invocant; preces ad solum Deum dirigunt; nec imagines colunt; crucem tamen ve nerantur, & acu pictam presbyteri in stolâ gerunt. In templis crucem nullam praebent conspiciendam, nisi cum sacra celebrant: quibus peractis, eandem in duas partes divisam reponunt. Id se consuevisse dicunt, ne hôc signô Mahhammedanos offenderent. Inter Sanctos primo illis loco est Johannes Baptista, maximus, quod ajunt, totius Orbis Propheta, ipsique Christo dignitate prior: cui nemo ex mortalibus doctrina & sanetitate comparari possit.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
