# Amoenitates exoticae 445

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, IUIIMOBILSTAILILIISI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/445
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/445

Inter multa alia fabulantur: quòd ex solo patris Zachariae osculo ab Elisabethâ matre conceptus sit; quòd successu temporis filios, sine concubitu, obtinuerit tres indultu Dei, ex Jordano haustos, quos uxori, quam eam in rem duxerat, enutriendos dederit. Decollatum nesciunt ac negant; credunt verò mortuum in Chusistaniae oppido Sjuster; exuvias ejus condi sarcophago crystallino, non sine miraculo fabricato & illuc delato. Narrant: morientem jussisse discipulos suos, ut crucifigerent corpus suum quò consanguineo suo Christo Jesu, hâc in parte, fieret similis. Johannem in dignitate excipiunt parentes Zacharias & Elisabetha. His tamen beatam Mariam Virginem minimè postposituri, docent: eam in vitâ adhuc demorari & cum mortalibus versari; Christum quoque jussisse Apostolos, ut sui posteris de vitâ nunquam moriturae matris testarentur. Sacrorum administratio, ut fas est, ab Ecclesiae ministris peragitur. Illi constant ex triplici ordine: primu constituunt Episcopi, quos 379ae Ghansefreh; secundu Sacerdotes, quos gαα Heich; tertium administri & vicarii, quos Os Telmiid appellant. Horum omnium officia, quamvis sint haereditaria, per modum electionis tamen conferuntur, adeoque, in locum demortui parentis, eligitur ac surrogatur filius primogenitus; qui si deficiat, primogenitus ex proximis consanguineis eligendus venit is, qui maximè est idoneus. Ut verò sit idoneus, requiritur non modò, in cerimoniis Ecclesiae versatus sit, sed & nascendo, uti loquuntur, claustrum matricis fregerit, id est, ut natus sit ex matre, quam pater virginem duxerat; secus ad spirituale officium non admittendus. Hinc integrum non est ulli ministro uxorem, nisi virginem, ducere, etiam ad secunda vota trans gressuro. Tpiscoporum electio fit à presbyteris, sive sacerdotibus; sacerdotum verò à loci cujusque Episcopo.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
