Latin
45
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 45
Unproofread scanNot analysed yet
Ferunt Imamum Aali hôc ornatu comparuisse τῶ Scheich Haidart, inde à filio Ismaële, fundatore Regiae hujus prosapiae, in aulicum habitum esse adoptatum. Qui inter Heroum tesseras Taadsji Persarum enumerant, ornamenti hujus usum &genium ignorasse videntur. Acinace femur Regis, nisi equitantis, non gravatur, sed ille praesto est manibus custodis. Idem tenendum est de clopeto, arcu &sagittis; Tum de strophiolo, hydriâ, machinâ fumatoriâ &pyxide medicinali; singulorum enim singuli custodes sunt à latere Ephebi: Saltem dextrum latus pugio ornat cingulo infixus, tum ex cervice ante pectus pendet sigillum secretissimum, quo, atramento prius illito, ad obsignandum utitur. Haec est effigies Regis, à me tutiùs expressa verbis quàm icone potuit. Hoc enim profanationem Sacrae Majestatis judicari, nuperum me docuit exemplum cujusdam Multhani (ita hîc Indos, à finitima ejus nominis provinciâ, alii Benjanos, à Sectâ Religionis, vocant) qui Solymanni faciem pinxerat, mittendam magno Mogoli; Re proditâ, interceptâque imagine, in carcerem detrusus est, &dirè habitus, una cum conterraneis circiter vicies mille in urbe habitantibus, qui, ut personae, ita &criminis quasi socii, expiare culpam ingenti aeris copiâ coacti sunt. Addo impune indolem, dotes animi potissimas, &si quid praeterea ex vitâ &moribus seu laude, seu vituperio dignum, quadriennio excerpsi, quod partim in Aulâ, partim in provinciis exegi. De puerili nil dicam vita, nmni quod à matre Cyrcassâ, &generosae indolis nutrice Persianâ, uxore scilicet Mustaufi Elmemalik, educatus sit delicatè, superbè &libere; cetera respondent iis, quae supra de Candidatis Regiis dixi in universum, ut eadem de Principe nostro in specie referre supervacaneum sit. Praesertim verò recenter creatus, &cum sceptro quodvis audendi facultatem nactus, sic Veneri matri, sic Libero indulsit patri, ut extincto vitali spiritu contabescens, biennium pene sub Medicorum curâ languidus, nunc aegrotus, nonnunquam morti vicinus fuerit.