# Amoenitates exoticae 45

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/45

Ferunt Imamum Aali hôc ornatu comparuisse τῶ Scheich Haidart, inde à filio Ismaële, fundatore Regiae hujus prosapiae, in aulicum habitum esse adoptatum. Qui inter Heroum tesseras Taadsji Persarum enumerant, ornamenti hujus usum & genium ignorasse videntur. Acinace femur Regis, nisi equitantis, non gravatur, sed ille praesto est manibus custodis. Idem tenendum est de clopeto, arcu & sagittis; Tum de strophiolo, hydriâ, machinâ fumatoriâ & pyxide medicinali; singulorum enim singuli custodes sunt à latere Ephebi: Saltem dextrum latus pugio ornat cingulo infixus, tum ex cervice ante pectus pendet sigillum secretissimum, quo, atramento prius illito, ad obsignandum utitur. Haec est effigies Regis, à me tutiùs expressa verbis quàm icone potuit. Hoc enim profanationem Sacrae Majestatis judicari, nuperum me docuit exemplum cujusdam Multhani (ita hîc Indos, à finitima ejus nominis provinciâ, alii Benjanos, à Sectâ Religionis, vocant) qui Solymanni faciem pinxerat, mittendam magno Mogoli; Re proditâ, interceptâque imagine, in carcerem detrusus est, & dirè habitus, una cum conterraneis circiter vicies mille in urbe habitantibus, qui, ut personae, ita & criminis quasi socii, expiare culpam ingenti aeris copiâ coacti sunt. Addo impune indolem, dotes animi potissimas, & si quid praeterea ex vitâ & moribus seu laude, seu vituperio dignum, quadriennio excerpsi, quod partim in Aulâ, partim in provinciis exegi. De puerili nil dicam vita, nmni quod à matre Cyrcassâ, & generosae indolis nutrice Persianâ, uxore scilicet Mustaufi Elmemalik, educatus sit delicatè, superbè & libere; cetera respondent iis, quae supra de Candidatis Regiis dixi in universum, ut eadem de Principe nostro in specie referre supervacaneum sit. Praesertim verò recenter creatus, & cum sceptro quodvis audendi facultatem nactus, sic Veneri matri, sic Libero indulsit patri, ut extincto vitali spiritu contabescens, biennium pene sub Medicorum curâ languidus, nunc aegrotus, nonnunquam morti vicinus fuerit.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
