Latin
IUIIMOBILSTAILILIISI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 451
Unproofread scanNot analysed yet
cturam extensae manus; aquae verò haustum infundit cochleae, in eâdem volâ depositae, sed quam à mystâ uni traditam vicinus vicino ordinatim porrigit. Peractâ communione, surgentes simul omnes procurrunt ad ripam, ut bibant ex flumine haustum, quô sacri cibi reliquias, ori inhaerentes, absorbeant. Quo facto baptista universos monet, ut perseverantiam praestent in religione usque ad mortem, in fidem constantiae stipulatam à singulis manum exigens; quâ datâ, imperat haec verba juramenti loco repetenda: Testis est, qui videt omnia! Testis est Jesus Christus! Testis est Johannes! Testis est aqua! Collectis stipulationibus, ac recitatis precibus, ecclesiam dimittit; Tum quisque, omnia ipsi peccata remissa esse pollicitus. deposito ornatu, iterum vestitus suo habitu, baptistam accedit, pro labore unum exhibens mamudi, qui circiter quartam uncialis partem, vel paulo minus, constituit. Restant Eucharistiae, matrimonii &sacrificiorum cerimoniae breviter detexendae. Eucharistiae serviunt crustulae panis, subacti ex farinâ, vino &oleo. Farinâ ajunt notari Christi carnem, vino sanguinem, oleo Dei gratiam atque nostri amorem, quô Deo &proximo obstringimur. Farina ex oryzâ facta est, nec impedit, si ex granis aliis fuerit; vinum ex contusis &cum aquâ infusis passulis expressum, cùm aliud inter Mahhammedanos parare illis non sit integrum; oleum ex semine Sesami eliciunt. In consecratione atque dispensatione nullus Liturgiae usus, nullus verborum Sanctissimi Testatoris, nulla passionis Christi mentio; saltem precibus tota benedictio absolvitur. Ante distributionem primus ipse dispensator fragmentum panis, &haustum praedicti vini assumit; mox eodem exemplo praesentibus utramque speipeciem distuibuit, in memorium Clmiti astmendum.