# Amoenitates exoticae 452

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, IUIIMOBILSTAILILIISI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/452

Quae circa hoc sacramentum in Ecclesia Occidentali reciprocantur spinosae altercationes, illae apud Johannitas inscitiae peplo involutae, nunquam sub examen aut disputationis incudem veniunt: unde de his & similibus non habeo, quae referam Conjugium inter duos commendat religio; bigamiam tamen, quin polygamiam Clerus, inter Mahhammedanos dum vivitur, tolerat, imò probat, etiam in presbyteris: eam magis indecoram, quam criminosam reputans. Castitatem servandam Johannitae omni cautione praecipiunt, & à despondendâ, nisi vidua fuerit, virginitatem exigunt. Copulationis cerimoniae ab ipso celebrantur Episcopo, qui cum nupto & convivis in sponsae aedibus quamprimùm comparuit, sponsam ad se seorsùm evocat, & de illibatâ virginitate juramentum exigit; quô praestitô, rogata conjux Episcopi unà cum paucis matronis, an verum juraverit, explorat inspectione. Si idem testetur, nil moratur Episcopus, quin comitantibus convivis, perducat ad flumen, & ingressus, ritu Ecclesiae suae baptizet. Hôc factô, coetus ad nuptiale convivium revertens, ubi aedibus appropinquaverit, subsistit, donec sponsus sponsam, data dextrâ, septem vicibus ad ostium nuptiale duxerit ac reduxerit, sequente semper Episcopo, ac, in illo itu ac reditu, legente ex libro Cholasteh orationes, quibus ligaturas magicas à nuptis avertat. Septima demum vice aedes ingressi conjuges, sistuntur sub papilione, eo situ jungendi, ut dorsa invicem obvertant. Tum Episeopus, praelectis quibusdam orationibus, jubet occipita ter mutuo quatiant; quo facto evolvit librum sortilegiorum, & ex eo faustum diem indigitat, quo miscere primos amores debeant. Si contingat negari virginitatem, Episcopus ab opere desistens, domum se actutum recipit, desponsandi opus cedens vulgari Ecclesiae ministro; à quo vero copusuri dedecus est, & indieium non deprehense virginitatis. Copulatio defloratae strictâ religionis lege prohibita dicitur; permittenda tamen ex ratione sui statûs, qui modò sub Musulmannis gemit: ne repudiata ad eorum religionem transfugiat.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
