# Amoenitates exoticae 454

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/454
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/454

RELATIO XII. Investigatio Innocentiae, per Crocodilos & Ignem, apud Gentiles Orientis hodie usitata. Vn prisco Occidentis paganismo obtinuisse legimus rationem, quae criminis accusatos, si probationes deficeArent, ad ignem, Aquam vel Duellum provocaret, ut, ab horum judicio, culpa, vel innocentia, patesceret. Rationem dico: sed popularis inventionis & nullius fundamenti; quae tamen uiu invaluit, legibusque potentissimarum gentium deinde stabilita ac velut in Canonem recepta est. Ignis innocentiam credebatur prodere, si is ab accusato tractari sine noxâ posset, sive manu retentus, sive subjectus pedibus. Hoc innocentiae argumento Taciam & Clauatam, Vestales Virgines, intemeratam pudicitiam feliciter probasse; eodemque successu ferrum candens portasse Aemiliam, scribit Dion. Halicarn. A. R. c. 3. Ad templum Dianae idem factitatum narrat Pausanias. Francorum & Longobardorum Leges tantùm Ignis judicio tribuisse legimus, ut ad illud omnes homicidii accusatos pertraxerint. Aquae judicio par fides erat: credebatur enim fervefacta insontium manus non amburere; frigida verò reos excludere injectos, ne mergerentur.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
