Latin
RELATIO XII
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 457
Unproofread scanNot analysed yet
Fongtyts in tractatu Belgico, cui titulus est: Tonneel der Jalaouzien L. II. c. 3. Nec sufficiebat Christianae Societati barbaras has fovere consuetudines majorum suorum, nisi &novas adoptaret scrutiniorum superstitiones, cum ipsâ Religione nascentes, &ex Salvatoris cruce, ex sacramento corporis &sanguinis Christi, ex mysterio consecrationis, ut plura taceam, impiè detorsas; quae velut optimi tritici zizania, in vitâ ®imine politico, nimium quantum luxuriare diutissimè permissae sunt; donec Concilium Tridentinum, &pius Pontificum diversorum zelus, atque his parùm proficientibus, secularis potentiae decreta sacrilegas, tum has, tum illas probandi rationes exterminarent; ut eas nunc ex Rebuspublicis &foris Christianorum, unicum si excipio aquae judicium, penitus exulare videas. Aquae dico judicium: cujus usum in sagis explorandis dicasteria quarundam civitatum &nobilium, contra statuta Imperii, retinent, nullâ non modò divinâ, sed nec naturae lege fundatum. Quis enim sanae mentis non intelligit, corpus humanum aliud solidius &ex ossibus majoribus compactum esse, adeoque aqueo corpore gravius; aliud verò pinguius, magis porosum, &ex ossibus tenuioribus contextum, adeoque aquâ levius? Quemadmodum illud aquae immissum demergitur, ita hoc necessum est natet &ex superficie ad tantam magnitudinem promineat, quantâ aquam levitate superat. Addo, quod scientes qui profluenti injiciuntur, aërem, velut vitae vehiculum (quod naturale est metuentibus) etiam inviti &nescientes absorbeant: ex quo corpus, expansis pulmonibus, allevatur &supernatat, donec thoracem &ceteras cavitates liquor impleat. Et quaeso, si mortalium societates tantam fovent veneficorum multitudinem, ut proMmm processus criminaies, quo songius producuntur, eò plures deprehendant reos; nec horum defectus unquam, sed multiplicatio &inextirpabilis numerus inquisitionibus &lanienis finem imponere jubeant; prout jurati perhibent magistri sagarum, quos inquisitionis commissarios vocamus, (saepe homines indocti &praejudiciis effascinati, ne dicam avari, erudeles &impiil) quî igitur fit, ut tot inter myriades hominum, qui naufragiis pereunt, nulli enatent venefici, &undas levitate corporis eludant?