# Amoenitates exoticae 457

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/457
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/457

Fongtyts in tractatu Belgico, cui titulus est: Tonneel der Jalaouzien L. II. c. 3. Nec sufficiebat Christianae Societati barbaras has fovere consuetudines majorum suorum, nisi & novas adoptaret scrutiniorum superstitiones, cum ipsâ Religione nascentes, & ex Salvatoris cruce, ex sacramento corporis & sanguinis Christi, ex mysterio consecrationis, ut plura taceam, impiè detorsas; quae velut optimi tritici zizania, in vitâ & regimine politico, nimium quantum luxuriare diutissimè permissae sunt; donec Concilium Tridentinum, & pius Pontificum diversorum zelus, atque his parùm proficientibus, secularis potentiae decreta sacrilegas, tum has, tum illas probandi rationes exterminarent; ut eas nunc ex Rebuspublicis & foris Christianorum, unicum si excipio aquae judicium, penitus exulare videas. Aquae dico judicium: cujus usum in sagis explorandis dicasteria quarundam civitatum & nobilium, contra statuta Imperii, retinent, nullâ non modò divinâ, sed nec naturae lege fundatum. Quis enim sanae mentis non intelligit, corpus humanum aliud solidius & ex ossibus majoribus compactum esse, adeoque aqueo corpore gravius; aliud verò pinguius, magis porosum, & ex ossibus tenuioribus contextum, adeoque aquâ levius? Quemadmodum illud aquae immissum demergitur, ita hoc necessum est natet & ex superficie ad tantam magnitudinem promineat, quantâ aquam levitate superat. Addo, quod scientes qui profluenti injiciuntur, aërem, velut vitae vehiculum (quod naturale est metuentibus) etiam inviti & nescientes absorbeant: ex quo corpus, expansis pulmonibus, allevatur & supernatat, donec thoracem & ceteras cavitates liquor impleat. Et quaeso, si mortalium societates tantam fovent veneficorum multitudinem, ut proMmm processus criminaies, quo songius producuntur, eò plures deprehendant reos; nec horum defectus unquam, sed multiplicatio & inextirpabilis numerus inquisitionibus & lanienis finem imponere jubeant; prout jurati perhibent magistri sagarum, quos inquisitionis commissarios vocamus, (saepe homines indocti & praejudiciis effascinati, ne dicam avari, erudeles & impiil) quî igitur fit, ut tot inter myriades hominum, qui naufragiis pereunt, nulli enatent venefici, & undas levitate corporis eludant?

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
