# Amoenitates exoticae 46

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/46

Ex quo verò, errorum poenitens, sibi temperare studuit, meliùs quoque habuit, & valuit hactenus satis commodè. Lasciviae tamen illecebras nequaquam detestatus, crebras hactenus deambulationes instituit cum Haramo suo, seu Conjugum grege. Cum his, dum se à praedio ad praedium proripit, Interdictionibus Koruuch cives turbat frequentiùs, atque ullus fecerat antecessorum. Numerant earum ampliùs centum, quas primo regiminis triennio, etiam valetudinarius, celebraverat. Frequentissimè omnium invisit praediolum in dorso montis Sophâ, ultra Sjulfam suburbium Armenorum situm, quod à se structore nomen habet Tachta Solyman; Id, sive repetat, sive deferat, non Sjulfensibus tantùm, sed accolis plateae maximae Tsjahar baach, quae à Regiâ illuc protendit, Interdictionis publicatione molestias facessit intolerabiles. 10 Haraam & ) Koruuch vocabula hîc attinet exponere. Haraam propriè id significat, quod spiritualiter interdictum, & quod nefas est temerare dictu factuve; Inde receptum est, conjugum & concubinarum coetus, & per metonymiam ipsas earum mansiones vel gynaecea sic appellare, velut loca omnium secretissima, in quae accessus nulli patet, praeterquam marito, castratis custodibus, & invitato tto mellco Ulsppe pohigeumi beris edleo int elopi, ut vulgaris etiam civis foeminam domo egredi non patiatur, nisi linteo obvolutam, aliâ toto corporis ambitu non patente rimulâ, nisi ad pupillam oculi.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
