# Amoenitates exoticae 460

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/460
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/460

Quin saepè vel ipsi captivi ad hoc tribunal provocant, sive conscientiae fiduciâ, sive compedum & longioris custodiae pertaesi. Ratâ sententiâ, accusatum pridie invisunt Brahmanni sacerdotes; decreti explicant gravitatem; horrendas judicii subeundi poenas exponunt, omnemque ad confessionem eliciendam movent lapidem. Quo frustra voluto, postridie turbâ populari stipatum educunt ad littus Rhadamantini judicii, & de poenitentiâ denuo multis, sed frustra admonitum, subire tandem sequestre jubent judicium, & ad fluminis oppositum littus natare atque inde renatare continuò. Si Crocodilis elapsus id praestiterit, mox uno totius comitatûs applausu & gratulatione redux excipitur, omnibus suspicionum scopulis, praetoris foro, ac duris ergastuli vinculis, quibus expediri non poterat, feliciter defunctus. Credo autem, quemadmodum insons deglutitus causâ & vitâ simul cadit, innocentiam nunquam vindicaturus, ita reum, qui evadit, haud adeo dementem fore, ut culpam in capitis sui detrimentum & illusionem judicii unquam fassurus sit. Consentanea Malabaris & concolor gens Siamensis, potens, pia ac simplex, Crocodili quoque judicio infallibilitatem tribuit; unde accusatos ad trutinam hujus fori examinant, saltem ut ab insontibus discernant reos, pro delicti gravitate puniendos in dicasterio. Cùm verò flumina mim le Bno lst Rladamanunus le udes, sus u.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
