Latin
RELATIO XII
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 464
Unproofread scanNot analysed yet
)posse se gloriantur arcana hominum indagare, criminis conscios nosse, extorquere delicti confessionem, genios hominem obsidentes, sive vulpinos illos Kitz, sive daemoniacos Umâ, videre &expellere, morbos magicos &desperatos curare, praenunciare rerum eventus, res deperditas &furto ablatas indicare, prunas ferrumque candens innoxiè tractare, extinguere flammas, aquam frigidam fervefacere, ferventem refrigerare, gladium, ne ab irato evaginari possit, firmare; omnia inquam cerimoniarum magicarum &incantationis virtute. Cerimoniae tùm actionibus totius corporis, tum inprimis fiunt ge sticulationibus manuum, quas ita exercitatas habent, ut vario &intricato digitorum positu, pro diversâ praestandorum intentione, tigridis, crocodili, vel alius ferocis belluae figuram effingere, &in aliam transformare momento possint; dum simul vultum ad minas, iram &varios affectus componunt, voceque nunc remissâ &mussitante, nunc elatâ &ad terrorem intensâ, incantationis mysteria recitant: provocatis in auxilium patriis atque exterarum gentium Diis, vel (quae sacratissima adjuratio est) ipsis in ultionem solicitatis Si ten o, i. e. quatuor potentissimis trigesimi tertii atque extimi coeli Diis: videlicet, Tan mon den, Dsi gok ten, So sio ten &Komok ten (his etiam primus locus est in formula Juramenti Judicialis); concitatâ pariter virtute praesentis in effigie Fudò mio wo, hoc est, sancti magni Fudò, qui olim eremitani ordinis religiosus, quotidie flammis corpus adusserat; unde inter Deos relatus, adjurationibus successus tribuit, adjuratis parando afflictiones gravissimas. Atqui haec de Adjuratione: quâ vel omnino omissâ, vel nihil proficiente, Medicamentum praesto est; non ex myropolio depromptum, sed ex myrothecio magico praestigiatoris. Dicitur id celebri vocabulo Gio, vel dleno situlo Rmnanno vo dio, e.