# Amoenitates exoticae 469

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/469
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/469

Sic elaborata cupae inditur angustae, additâ simul aquâ pingui ex infusione oryzae, & aqua mucosâ infusae radicis Orenj. Haec tria congesta, cum arundine purâ tenuique miscenda atque agitanda sunt solertissimè, donec in homogeneum & debitae consistentiae liquorem redigantur, id quod in angustiori vase meliùs succedit. Paratus liquor in cupam effunditur ampliorem, (Finè dictum) nostratibus, quas in chartariis officinis habent, similem, praeterquam quod foculo careat. Ex hâc folia sigillatim hauriuntur; prototypo, non ex chordis aeneis facto, sed ex culmis junceis, qualem vocabulo proprio appellant Miis. Haustae paginae supra tabulam duplici storea tectam acervatim deponuntur; singulis ad oram interponendo tenuè quoddam ex arundine filo, (quod Kamakura i. e. pulvinar vocant) quo prominulo distinguantur, ut sigillatim, cum opus est, tolli possint. Acervi singulis operiuntur asserculis, formae ac magnitudini chartae aptatis, quibus lapidum pondere primum levi, (ne madidiores in unam massam coëant) mox majori ac graviori imposito, omnis humor aqueus sensim pederentimque exprimitur. Postridie, remotis oneribus, folia singula ad interstitii signa ope bacilli arundinacei tollunt, ac asseribus longis, glabris, eam in rem factis, volâ manûs adfigunt, facilè ob humiditatem adhaerentia. Sic soli exposita siccant, siccata detrahunt, ac acervatim collata emarginant; & deinde pro quovis usu asservant ac divendunt. Aqua ex infusione & levi frictione granorum oryzae in operatione nostrâ requiritur, quia lentâ suâ pinguedine ac summo candore, chartae consistentiam & majorem albedinem conciliat, quod nunquam praestiterit aqua ex farinâ oryzae facta, quia requisito lentore caret.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
