# Amoenitates exoticae 478

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/478
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/478

RELATIO XIV. Regnum Japoniae optimâ ratione, ab egressu civium, & exterarum gentium ingressu & communione, clausum. celus esse, ais, pusillum, quem habitamus, Orbem, parricidium, humanam ejus societatem dividere. AuOctorem naturae vituperat, quisquis instituti divortium praedicat. Unum terrigenae intuemur solem; unam calcamus terram; aërem spiramus unum, nullis vel à naturâ finibus, vel à Creatore legibus dissociati! An verò ad de teriorem fortunam homines, quàm ciconiae & hirundines, nati sumus? Equidem nobilissima anima nostra, summae Mentis, ut liberrimae, particula est: cui turpe sit servire unius regionis caveae incluso & captivo corpori. Stringunt nos ipsa per vastum aetherem distributa sy dera: siquidem tot illustres Orbes non nudos & otiosos, sed decoratos multi credunt viventium generibus, quibus summus ille rerum Conditor laudatus sit, antequam ponerentur firmamenta Orbis nostri, ut ipse Jehova dicit Job. c. 38. Quisquis, relictis scholae compedibus, ad sublimia ingenium erexerit, nil morabitur in hanc plenam transire Divinae laudis sententiam: Conditos Orbes esse velut urbes, quorum impenetrabili intervallo dissociata sejungantur diversi elementi, naturae & perfectionis viventia.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
